- VELATA
- VELATACantici c. 1. v. 7. Indica miht ubi pascas — ne sim ut velata, ad caulas sociorum tuorum: nonnullis meretrix est, quia meretrices velentur, uti probant ex Thamaris Historia, Genes. c. 38. v. 14. 1 5. Sed meretricum non esse proprium velari, sed revelari potius, legimus Esaiae, c. 47. v. 3. Ezech. c. 16. v. 36. 37. et Nahumi, c. 3. v. 5. Neque more meretricis Thamar se theristrô obtexerit, sed ne agnosceretur, ut ex Historia sacra notum. Aliis. Velata hîc est lugens, quia lugentes tegebant velabantque labrum superius, Ezech. c. 24. v. 17. Verum hoc alienum plane. Itaque traiectis literis Aiin et Teth Gap desc: Hebrew pro Gap desc: Hebrew scriptum fuise potius, existimat Bochartus, illudque exponit, ut vaga, ut oberrans, aut etiam ut meretrix, quem hunc ad l. vide Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Alias velari, idem quod vestiri. Virg. l. 3. Aen. v. 545.——— Phrygiô velamut amictu.Ovid. l. 10. Met. v. 1.——— croceo velatus amictu etc.Nempe ideo vestimur, ut nuyditatem velemus: a quo fine quantopere recesserit amictus matronarum Romanarum sequioris aevi, diximus supra passim, inprimis ubi de cois Pellucidisque vestibus. Quae autem corporis partes, tum in vita communi, tum in Sacris, maxime velari consueverint, videre hîc est, ubi de membrorum quolibet suô locô. Vide etiam infra voce Velum. Namque et sacra vox velare. Unde Velati, ait Scaliger in Coniectan. dicebantur, qui caput cinctum liciô laneô habebant. Plautus, Amphitruone, Act. 1. Sc. 1. v. 101. Vetatis manibus orant, ignoscamus. Virg. l. 12. Aen. v. 120.Velati lino et verbenis tempora cincti etc.Vide Taubmannum ad Plauti locum; uti de Vere sacro natis, qui ao aetatem adultam provecti velabantur et extra fines exigebantur, infra. Nec omittendus veterum Persarum mos, apud quos eius, cui Rex itasceretur, vultum a ministris obnubi solitum, ex Sacris discimus; nec Romanorum, qui reis in crucem agendis capita obnubebant; nec Iudaeorum, ad quorum tribunal Susannam opertam legimus, vide Raderum, Not. ad Curtium, l. 4. c. 10. De more velandi novas Nuptas, hîc passim: de velatis ovibus supra, voce Pellitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.